monumenta.ch > Plinius > sectio 131

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 21, 131
{LXXVI} semen violae scorpionibus adversatur. contra flos albae suppurata aperit, ipsa discutit. et alba autem et lutea extenuat menses, urinam ciet. minor vis est recentibus, ideoque aridis post annum utendum. lutea dimidio cyatho in aquae tribus menses trahit. radices eius cum aceto inlitae sedant lienem, item podagram, oculorum autem inflammationes cum murra et croco. folia cum melle purgant capitis ulcera, cum cerato rimas sedis et quae in umidis sunt, ex aceto vero collectiones sanant.